monumenta.ch > Augustinus > 150
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLIX. SERMO AD POPULUM. <<<    

IN PSALMUM CL. MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Quamvis ordo Psalmorum, qui mihi magni sacramenti videtur continere secretum nondum mihi fuerit revelatus; tamen quia omnes centum quinquaginta numerantur, etiam nobis qui totius ordinis eorum altitudinem adhuc acie mentis non penetravimus, insinuant aliquid, unde non impudenter, quantum Dominus adiuvat, disputare possimus. Primum quindenarius numerus, ex quo iste multiplicatur (quod enim valent quindecim in ordine singulorum, hoc valent centum quinquaginta in ordine denariorum, quoniam quindecies deni eos faciunt; hoc valent mille quingenti in ordine centenariorum, quoniam quindecies centeni sunt; hoc valent quindecim millia in ordine millenariorum, quoniam quindecies mille sunt): quindenarius ergo numerus concordiam significat duum Testamentorum. In illo enim observatur sabbatum, quod significat quietem : in isto dominicus dies, qui significat resurrectionem. Sabbatum autem est dies septimus: dominicus vero post septimum, quid nisi octavus, idem qui primus habendus est? Ipse enim dicitur etiam una sabbati, ut deinde sit secunda, tertia, quarta, et deinceps usque ad septimum sabbatum. A dominico autem usque ad dominicum octavus est dies: ubi Testamenti Novi revelatio declaratur, quod in Veteri tanquam sub terrenis promissionibus tegebatur. Septem porro et octo quindecim sunt. Tot sunt et cantica quae appellantur graduum, quoniam totidem fuerant etiam templi gradus. Deinde et quinquagenarius numerus magnum sacramentum per se gerit. Constat enim de septimana septimanarum, addito uno tanquam ipso octavo ad quinquagenarium numerum terminandum. Septies quippe septem quadraginta novem faciunt; quibus unus additur, ut fiant quinquaginta. Qui numerus quinquagenarius usque adeo magnae significationis est, ut ex Domini resurrectione tot diebus completis, ipso quinquagenario die venerit super eos qui in Christo fuerant congregati, Spiritus sanctus. Qui spiritus sanctus in Scripturis septenario praecipue numero commendatur, sive apud Isaiam, sive in Apocalypsi; ubi apertissime septem Spiritus Dei perhibentur, propter operationem septenariam unius eiusdemque Spiritus. Quae operatio septenaria per Isaiam prophetam ita commemoratur: Requiescet super eum Spiritus Dei; Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, Spiritus timoris Domini. Ipse debet intelligi timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi. Servilem autem timorem consummata charitas foras mittit; et nos liberos facit, ne servilia opera faciamus, quae sabbato prohibentur. Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Hinc quoque Spiritus sanctus septenario numero commendatur. Quinquagenarium vero etiam in quadraginta et decem Dominus dispertitus est. Die quippe quadragesimo post resurrectionem suam ascendit in coelum, ac deinde completis diebus decem misit Spiritum sanctum: quadragenario scilicet numero temporalem in hoc mundo cohabitationem commendans. Quoniam quaternarius in quadraginta numerus praevalet; quatuor autem partes habet mundus et annus: denario vero addito, velut mercede pro impleta lege bonis operibus reddita, ipsa aeternitas figuratur. Hunc quinquagenarium triplum habet centesimus et quinquagesimus numerus, tanquam eum multiplicaverit trinitas. Unde et hac causa non inconvenienter intelligimus istum numerum esse Psalmorum. Nam et in illo numero piscium qui capti sunt retibus post resurrectionem missis, ad centum quinquaginta additis tribus, ve ut admonitio videtur facta, in quot partes debeat iste numerus dispertiri, ut ter habeat quinquagenos. Quanquam ille numerus piscium habeat et aliam rationem multo subtiliorem et iucundiorem, quod decem et septem in trigonum missis, id est, ab uno usque ad decem et septem omnibus computatis, ad eumdem numerum pervenitur. In decem autem Lex, in septem vero Gratia significatur; quia Legem non implet, nisi charitas diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui septenario numero significatur.
2 Quod ergo quidam omnium Psalmorum quinque libros esse crediderunt, illud secuti sunt, quoties in fine psalmi dictum fuerit, Fiat, fiat . Sed huius dispertitionis rationem cum vellem comprehendere, non valui: quia nec ipsae quinque partes aequales sunt inter se, etsi non scripturae quantitate, saltem Psalmorum ipso numero, ut tricenos haberent. Et si uniuscuiusque libri finis est. Fiat, fiat; cur liber quintus idemque ultimus non eodem fine sit terminatus, merito quaeri potest. Nos autem Scripturae canonicae auctoritatem sequentes, ubi legitur, Scriptum est enim in libro Psalmorum; unum Psalmorum librum esse novimus. Et video quidem quomodo et hoc verum sit, et illud si verum est, huic vero non reluctetur. Fieri enim potest ut aliqua consuetudine litterarum hebraearum unus liber dicatur, qui constat ex pluribus; sicut ex Ecclesiis pluribus una constat Ecclesia, et ex pluribus coelis unum coelum (Non enim coelorum aliquod praetermisit qui dixit, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Et cum Scriptura dicat, Et vocavit Deus firmamentum coelum; et aquas esse super firmamentum, hoc est super coelum: non mentitur tamen eadem Scriptura dicens, Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini; quia non ait, super coelum), et una terra ex multis terris. Nam et orbem terrae, et orbem terrarum, quotidiana consuetudine dicimus. Et qui ait, Scriptum est in libro Psalmorum, quanquam mos loquendi sic se habeat, ut unum esse librum insinuare voluisse videatur; tamen responderi potest, in libro Psalmorum esse dictum, In aliquo libro eorum quinque: quod in usu locutionis usque adeo vel non est, vel raro est, ut etiam duodecim Prophetarum unum librum esse ideo persuadeatur, quia similiter legitur, Sicut scriptum est in libro Prophetarum. Sunt etiam qui universas omnino Scripturas canonicas unum librum vocent, quod valde mirabili et divina unitate concordent: et hinc esse dictum, In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam; ut sic intelligatur per Filium Pater fecisse mundum, cuius conditio principium Scripturarum est in libro Geneseos. Vel magis quia prophetia videtur esse, non facta narrans, sed futura praenuntians (non enim ait, quod fecerim; sed, ut faciam, sive, ut facerem voluntatem tuam); ad illud haec sententia referenda est, quod in primis partibus eiusdem libri scriptum est, Erunt duo in carne una. Quod sacramentum magnum dicit Apostolus, in Christo et in Ecclesia. Quanquam et iste Psalmorum liber potest intelligi significatus, ubi dictum est, In capite libri scriptum est de me, ut faciam voluntatem tuam: sequitur enim, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. De ipso quippe accipitur prophetatus in capite libri huius psalmus ipse primus, Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiarum non sedit: sed in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte : ut hoc sit quod dictum est, Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei. Quod autem sequitur, Evangelizavi iustitiam tuam in Ecclesia magna; congruentius ad illud refertur, Et erunt duo in carne una.
3 Sive ergo illud, sive hoc intelligatur quod dictum est, In capite libri; liber iste Psalmorum per quinquagenos, si per ipsos quinquagenarios articulos interrogetur, magnum aliquid et valde dignum consideratione respondet. Non enim frustra mihi videtur quinquagesimus esse de poenitentia, centesimus de misericordia et iudicio, centesimus quinquagesimus de laude Dei in sanctis eius. Sic enim ad aeternam beatamque tendimus vitam, primitus peccata nostra damnando, deinde bene vivendo, ut post condemnatam vitam malam gestamque bonam, mereamur aeternam. Secundum propositum enim occultissimae iustitiae bonitatisque suae Deus, quos praedestinavit, illos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos autem iustificavit, ipsos et glorificavit. Praedestinatio nostra non in nobis facta est, sed in occulto apud ipsum, in eius praescientia. Tria vero reliqua in nobis fiunt, vocatio, iustificatio, glorificatio. Vocamur praedicatione poenitentiae: sic enim coepit Dominus evangelizare, Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum. Iustificamur in vocatione misericordae, et timore iudicii: hinc est quod dicitur, Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me. Non timet iudicari, qui impetraverit ante salvari. Vocati, renuntiamus diabolo per poenitentiam, ne sub iugo eius remaneamus: iustificati, sanamur per misericordiam ne iudicium timeamus: glorificati, transimus in vitam aeternam, ubi Deum sine fine laudamus. Ad hoc pertinere arbitror quod Dominus ait: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor. Quod etiam in triduo suae passionis et dormitionis et evigilationis ostendit. Crucifixus est enim, et sepultus, et resurrexit. In cruce de principibus et potestatibus triumphavit, in sepulcro requievit, in resurrectione exsultavit. Poenitentia cruciat, iustitia tranquillat, vita aeterna glorificat. Poenitentiae vox est: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Haec offert sacrificium Deo spiritum contribulatum, cor contritum et humiliatum. Iustitiae Christi vox est in electis suis: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine; psallam, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Per misericordiam quippe adiuvamur ad faciendam iustitiam, ut securi ad iudicium veniamus; ubi disperduntur de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem. Quo versu psalmus iste concluditur, vitae aeternae vox est.
4 Laudate Dominum in sanctis eius: utique in eis quos glorificavit. Laudate eum in firmamento virtutis eius. Laudate eum in virtutibus eius; vel, ut alii interpretati sunt, in potentatibus eius. Laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius. Omnia ista ipsi sunt sancti eius; quomodo dicit Apostolus: Ut nos simus iustitia Dei in ipso. Si ergo iustitia Dei quam fecit in eis, cur non et virtus Dei quam fecit in eis, ut resurgerent a mortuis? Nam et in Christi resurrectione virtus maxime commendatur; quia in passione infirmitas fuit, dicente Apostolo, Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei : et alio loco, Ad cognoscendum, inquit, eum, et virtutem resurrectionis eius. Optime autem ait, In firmamento virtutis eius. Firmamentum est enim virtutis, quia iam non morietur, et mors ei ultra non dominabitur. Cur non et potentatus Dei dicantur, quos in eis fecit? Imo ipsi sint potentatus eius; quomodo dictum est, Nos sumus iustitia Dei in ipso. Quid enim potentius, quam regnare in aeternum, sub pedibus positis omnibus inimicis? Cur non ipsi sint etiam multitudo magnitudinis eius? Non qua ipse magnus est, sed qua magnos eos fecit, tam multos, hoc est, millia millium. Sicut aliter intelligitur iustitia qua est ipse iustus; anter quam in nobis facit, ut nos simus iustitia eius.
5 Iidem ipsi sancti sunt in omnibus musicis organis deinceps significati, ad laudandum Deum. Quod enim proposuit dicens, Laudate Dominum in sanctis eius, hoc exsequitur, varie significans eosdem ipsos sanctos eius.
6 Laudate eum in sono tubae: propter laudis excellentissimam claritatem. Laudate eum in psalterio et cithara. Psalterium est de superioribus laudans Deum, cithara de inferioribus laudans Deum; tanquam de coelestibus et terrestribus, tanquam eum qui fecit coelum et terram. Iam quippe in alio psalmo exposuimus psalterium desuper habere sonorum illud lignum, cui nervorum series, ut meliorem sonum reddat, incumbit: quod lignum cithara inferius habet.
7 Laudate eum in tympano et choro. Tympanum laudat Deum, cum iam in carne mutata nulla est terrenae corruptionis infirmitas. De corio quippe fit tympanum exsiccato atque firmato. Chorus laudat Deum, quando laudat eum pacata societas. Laudate eum in chordis et organo. Chordas habet et psalterium et cithara, quae superius commemorata sunt. Organum autem generale nomen est omnium vasorum musicorum; quamvis iam obtinuerit consuetudo, ut organa proprie dicantur ea quae inflantur follibus: quod genus significatum hic esse non arbitror. Nam cum organum vocabulum graecum sit, ut dixi, generale omnibus musicis instrumentis; hoc cui folles adhibentur, alio Graeci nomine appellant. Ut autem organum dicatur, magis latina et ea vulgaris est consuetudo. Quod ergo ait, in chordis et organo, videtur mihi aliquod organum quod chordas habeat, significare voluisse. Non enim sola psalteria et citharae chordas habent: sed quia in psalterio et cithara, propter sonum ab inferioribus et superioribus, inventum est aliquid quod secundum hanc distinctionem possit intelligi, aliud nos in ipsis chordis quaerere admonuit; quia et ipsae sunt caro, sed iam a corruptione liberata. Quibus fortasse ideo addidit organum, non ut singulae sonent, sed ut diversitate concordissima consonent, sicut ordinantur in organo. Habebunt enim etiam tunc sancti Dei differentias suas consonantes, non dissonantes, id est, consentientes, non dissentientes; sicut fit suavissimus concentus ex diversis quidem, sed non inter se adversis sonis. Stella enim a stella differt in claritate; sic et resurrectio mortorum.
8 Laudate eum in cymbalis bene sonantibus, laudate eum in cymbalis iubilationis. Cymbala invicem tangunt ut sonent; ideo a quibusdam labiis nostris comparata sunt. Sed melius intelligi puto in cymbalis quodammodo laudare Deum, dum quisque honoratur a proximo suo, non a seipso; et invicem honorantes dant laudem Deo. Ne quis autem cymbala intelligeret, quae sine anima sonant, ideo puto additum, in cymbalis iubilationis. Iubilatio namque, id est ineffabilis laus, nonnisi ab anima proficiscitur. Nec praetereundum existimo quod musici dicunt, et res ipsa manifesta est, tria esse genera sonorum; voce, flatu, pulsu: voce, ut est per fauces et arterias, sine organo aliquo cantantis hominis; flatu, sicut per tibiam, vel quid eiusmodi; pulsu, sicut per citharam, vel quid eiusmodi. Nullum itaque genus hic praetermissum est: nam vox est in choro, flatus in tuba, pulsus in cithara; tanquam mens, spiritus, corpus; sed per similitudines, non per proprietates. Quod ergo proposuit, Laudate Dominum in sanctis eius, quibus hoc dixit, nisi eis ipsis? Et in quibus ut Deum laudent, nisi in seipsis? Vos enim sancti eius, inquit, virtus eius estis, sed quam fecit in vobis; et potentatus eius, et multitudo magnitudinis eius, quam fecit et ostendit in vobis. Vos estis tuba, psalterium, cithara, tympanum, chorus, chordae, et organum, et cymbala iubilationis bene sonantia, quia consonantia. Vos estis haec omnia nihil hic vile, nihil hic transitorium, nihil ludicrum cogitetur. Et quia sapere secundum carnem mors est, Omnis spiritus laudet Dominum. SANCTI AURELII AUGUSTINI (uti quidem in editis Er. et Lov. ad huius tomi calcem habetur) ORATIO, Quam post singulos sermones atque tractatus dicere consuevit. Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque veras gratias agamus: precantes toto animo singularem mansuetudinem eius, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur; inimicum quoque a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis fidem multiplicet, mentem gubernet, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat: per Iesum Christum filium suum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM CXLIX. SERMO AD POPULUM. <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 150